monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6 > sectio 12 > sectio 13 > 95
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 94. <<<     >>> 96.

95.

1 Habemus exemplum (Ioan. XIII, 2), quia cum Iudas panem a Christo accepisset, immisit se in cor eius diabolus, quasi possessionem suam vindicans, quasi portionis suae ius retinens, quasi dicens: Non est tuus iste, sed meus: meus certe minister, tuus proditor; meus plane iste est.
2 Denique tecum recumbit, et mihi servit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendidit.
3 Quam vera diceret, probavit.
4 Denique Christus recessit ab eo, ipse quoque Iudas reliquit Iesum, secutus diabolum.